Liber Ruth*

Caput 4: Versus 5

Ut suscites.Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiae in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde:Videntes filii Dei,etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde:Dedit eis potestatem filios Dei fieri,etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem:Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus.Et alibi:Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est.Cedit quoque lex Evangelio:Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia.Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.
(* Traductions européennes)